Buscar

Gloria (JMJ Madrid 2011)



Glória, Glória, in excélsis Deo.
Glória, Glória, in excélsis Deo.


Et in terra pax homínibus
bonae voluntátis.

Laudámus te. Benedícimus te.
Adorámus te. Glorificámus te.
Grátias ágimus tibi Propter
magnam glóriam tuam.

Glória, Glória, in excélsis Deo.
Glória, Glória, in excélsis Deo.


Dómine Deus, Rex caeléstis.
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili Unigénite, Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris.

Glória, Glória, in excélsis Deo.
Glória, Glória, in excélsis Deo.
Qui tollis peccáta mundi,
miserére nobis.
Qui tollis peccáta mundi,
súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris,
miserére nobis.

Glória, Glória, in excélsis Deo.
Glória, Glória, in excélsis Deo.


Quóniam Tu solus Sanctus.
Tu solus Dóminus.
Tu solus Altíssimus, Iesu Christe,
cum Sancto Spíritu,
in glória Dei Patris.

Glória, Glória, in excélsis Deo.
Glória, Glória, in excélsis Deo.


Et in terra pax homínibus
bonae voluntátis.
Amén. Amén.

No hay comentarios:

Publicar un comentario